

Liber Numeri*
Caput 36: Versus 6
Nubant.Simile dicit Apostolus:Cui vult nubat, tantum in Domino[I Cor. 7.], id est, viro catholico, ne possessio scilicet bonorum operum et rectae fidei perdatur, si gentili aut Judaeo nupserit.Tropologice vero mulieri, id est, piae intentioni, per bonam actionem, cui voluerit, licet se conjungere labori, sic tamen ut pietatem et religionem in omnibus conservet, ne operis sui pro quo aeternae haereditatis possessionem sperat, detrimentum patiatur, si alieno, id est terreno se conjunxerit.[RAB.]Hoc fit cum quilibet de numero credentium Judaeorum doctori de gentibus credenti se jungit, ut ejus magisterio filios gignat, id est pietatis opera. Nomine etiam patrui dici possunt de gentibus electi, quia fratres sunt sanctorum praedicatorum, qui fuerunt in Judaea constituti. Non debet esse schisma in spiritali cognatione, ubi una est fides in professione. Et sicut est unus pastor, debet esse unum ovile:Omnes enim fratres sumus[Joan. X; Matth. XXIII; II Cor. 11.].Qui humilitatem habere studet, et in infirmitatibus suis complacet; sibi solemnitatem agit, et grata munera Deo tribuit, et rex suae conversationis existit, et progressu virtutum movetur, ambulans de virtute in virtutem.